NUNTIUS CAPITULI GENERALIS ORDINIS CISTERCIENSIS AD MEMBRA ORDINIS

DE COMMUNIONE IN FAMILIA CISTERCIENSI

 

1. De fine huius nuntii

1. Anno jubilaei bismillesimo adveniente Capitulum Generale gaudet de relationibus mutuis increscentibus et de communione in familia Cisterciensi vigenti. His omnibus  impetum specialem dedit nova et aucta inter membra propinquitas spiritualis quam inde ab anno 1998, occasione noni centenarii fundationis Cistercii experti sumus.

2. Magnopere desiderantes ut omnes monachi ac moniales, qui ex Cistercio ante novem saecula fundato uti matre exorti sunt, in sui invicem cognitione et communione fraterna altius crescant, principia quaedam statuimus pro monasteriis et membris Ordinis Cisterciensis ad explanandum quo sensu et modo in familia Cisterciensi hanc communionem intelligimus et qua arte adhuc profundiorem reddere poterimus.

3. In quo negotio ante omnia prae oculis teneatur oportet illud Apostoli "veritatem facientes in caritate" (Eph 4,15), id est quod totam realitatem hodiernam quae historiam 900 annorum familiae Cisterciensis repraesentat modo sincero et pleno recognoscere et acceptare volumus.

4. Nam super fundamentum veritatis intendimus communionem caritatis in familia Cisterciensi promovere, evitando utopismum qui magis sensum frustrationis et fine finaliter adhuc maiorem produceret alienationem. Ratio fundamentalis quae nos ad laborem sobrium et realisticum pro communione in familia Cisterciensi promovenda sollicitat, procedit ab illa visione quam ipsa Carta Charitatis omnibus nobis filiis et filiabus Cistercii commendat declarans: "una caritate, una regula, similibusque vivamus moribus."

2. Quid sub familia Cisterciensi intelligatur?

5. Expressionem familia Cisterciensis adhibuit iam Papa Leo XIII. Hic enim anno 1902 Ordini Cisterciensi Strictioris Observantiae haud parum temporis antea, anno 1892 exorto, Breve Apostolicum "Non mediocri" scribens, ut iura ac privilegia huius Ordinis determinet, utitur expressione familiae Cisterciensis qua utrumque Ordinem, Cisterciensem et Cisterciensium Strictioris Observantiae per modum unius complectebatur. (Cf. Acta Sanctae Sedis 35 [1902/03] 385-388.)

6. Eadem vocabula resumit Papa Joannes Paulus II in litteris apostolicis die 6 Martii anni 1998 scriptis in quibus occasione noni centenarii a fundatione Cistercii invitat "magnam familiam Cistercensem" ut ad fontem charismatis fundatorum redeat ibique pro suo itinere in tertium millennium ducenti repromissiones novae vitalitatis sibi inveniat (Joannes  Paulus PP. II, 6 Martii, 1998, no. 1).

7. In terminologia hodierna, quae etiam in textu a Synaxi anni 1998 Cistercii composito invenitur, "familia Cisteriensis" significat omnes communitates quae Cisterciium uti matrem respiciunt, etsi modo juridico inter se non sint coniuncti. Quae secundum terminologiam et statum iuridicum nostri temporis ita enumerari possunt:

a) Ordo Cisterciensis

b) Ordo Cisterciensis Strictioris Observantiae

c) Ordo Bernardinarum de Esquermes

d) Congregatio monialium Bernardinarum de Divina Providentia in Helvetia

e) Congregatio Bernardinarum de Oudenaarde

f) Congregatio Sororum Cisterciensium de Caritate (de Anagni in Italia).  

 

 Congregatio vero Monialium Cisterciensium de Sancto Bernardo in Hispania pertinet, secundum decretum Sanctae Sedis de die 8 anni 1994, ad numerum a), est tamen sub auctoritate Sanctae Sedis immediata.

 Ex partibus supra nominatis solummodo a) et b) complectuntur membra utriusque sexus habentque indolem globalem. Proinde quod ad communionem Familiae Cisterciensis in sensu universali attinet, relationes nostrae cum Ordine Cisterciensi Stictioris Observantiae videntur esse maximi momenti, dum relationes cum aliis partibus familiae characterem habent magis localem vel regionalem.

3. De formis communionis in familia Cisterciensi

8. Quando de communione in familia Cisterciensi tractamus, ante omnia clarificare debemus, de quibusnam formis communionis hic sermo est. Papa Joannes Paulus II in suis litteris apostolicis "Vita consecrata" loquitur de quadam "spiritualitate communionis" (VC 51) quam notam essentialem vitae consecratae esse affirmat. Dicit enim statum nostrae vitae consistere in communione intima cum Domino, communione fraterna cum aliis membris communitatis localis, et in communione cum ecclesia in cuius corde nostra monasteria uti "ecclesiolae" existunt. His verbis Summus Pontifex nos memores reddit muneris et obligationis ad communionem nostram cum aliis membris et partibus Cisterciensis familiae profundiorem reddendam, ita tamen ut identitas nostra nullum detrimentum patiatur vel minoris pretii a nobis aestimetur.

9. Quamobrem "communio quam desideramus non fundatur in unitate iuridica vel in uniformitate observantiarum, sed in adhaerendo charismati nostrae vocationis Cisterciensis, in quadam profunda aestimatione authenticitatis diversarum formarum quibus charisma Cisterciense se exprimit et in ardenti desiderio ut haec communio ope caritatis et amicitiae magis ac magis crescat." (Nuntius Synaxis Familiae Cisterciensis Anni 1998 , n. 6).

10. Spiritualitas communionis praeprimis afficit dispositionem internam animi, modum loquendi, cogitandi et agendi erga alios in familia Cisterciensi. Magni momenti est in hac re, ut praeiudicia et sentimenta negativa erga invicem tollantur et divitiae gratiae ac charismatis Cisterciensis ubique in hac familia vigentes grato animo recognoscantur.

11. Haec spiritualitas communionis est profundior et maioris momenti quam tentamina obtinendi novas formas pro eius expressione externa ope mutationum in structuris historicis vel iuridicis vel in nomenclaturis quibus diversae partes familiae Cisterciensis designantur. Certe Ordo noster possidet suam identitatem et structuram quas sibi in cursu historiae ope traditionum legitimarum evolvebat. Haec identitas nostra Cisterciensis bene se exprimit in Constitutionibus a Sancta Sede approbatis et in organis quae structuram Ordinis hodie determinant (Capitulum Generale, Abbas Generalis, variae congregationes, etc.). Identitatem nostram quam uti donum a Deo Domino historiae grati recepimus et inde ab initiis Cistercii retinuimus nec nunc ullo modo permittimus in dubium vocari. Neque enim hoc facere possumus, quia haec identitas nos movet et urget ad spiritualitatem communionis cum aliis membris familiae Cisterciensis colendam et promovendam.

12. Spiritualitas communionis recognoscit imprimis Spiritum Dei esse spiritum unitatis qui nos inspirare debet. Nam omnis processus in ecclesia tunc solummodo successum obtinere potest, si ex promptitudine exsurgit audiendi "quid Spiritus dicat ecclesiis" (Apoc 2,7). Si enim a Spiritu Dei movemur, tunc conatus nostri non in merum somnium evanescent vel, quod esset peius, nova causabunt vulnera, sed e contrario Dei benignitas communionem nostram quam ipse incoepit secundum sua desideria ad maiorem plenitudinem conducet.

4. Ad historiam nostram recte intelligendam

13. Diversitas quae in familia Cisterciensi manifeste et copiose invenitur, ex multis resultabat tensionibus et vulneribus quae tamen saepe cum origine rerum novarum et praeservatione antiquarum intime coniungebantur. Papa Ioannes Paulus II ecclesiam in millenium tertium ducens eam ad quandam "purificationem memoriae" invitavit et tamquam summus pastor gregi suo exemplum ipse dedit. Hoc exemplum sequentes petimus sincero corde veniam pro omnibus offensis quae filii vel filiae nostri Ordinis contra alios filios vel filias familiae Cisterciensis commiserint. Confitemur nos omnes ante conspectum nostrae historiae purificatione memoriae indigere. Eam a Deo et a fratribus atque sororibus in familia Cisterciensi obtinere speramus.

14. Non possumus silentio praeterire veritatem historicam de illo processu historico quo diversitas intra Ordinem Cisterciensem durantibus saeculis magis ac magis crescebat et speciatim inter Reformationem et Revolutionem Gallicam praevaluit. In cursu temporis praeprimis propter repetita tentamina reformandi Ordinem in Gallia pugna exorta est observantiarum in qua sic dictae "strictior" et "communis observantia" per longum tempus inter se dimicabant. Tandem eventus revolutionis Gallicae eiusque consequentiae tristes vitam Cisterciensem fere ex toto extinxerunt. Attamen post turbulentias huius temporis nova quaedam initia ubique terrarum exsurgebant, quae quidem ex magna diversitate et in discontinuitate cum vita temporum praecedentium exorta sunt. Haec nova initia magnopere coniuncta erant cum sensibilitate istius epochae, cum necessitatibus pastoralibus circumstantiarum illius temporis, cum situatione politica, necnon et cum variis notis particularibus quae traditionem Cisterciensem in unaquaque regione vel natione afficiebant.

15. Nihil proinde mirum est si vita Cisterciensis in saeculo XIX renascens notas multiplicitatis et diversitatis exhibuit, et ita felices eventus reflorentiae a dissensionibus et tendentiis dissolutionis atque divisionis perturbati fuerunt. Tensionibus etiam antiquis renascentibus, monasteria quae traditionem Strictioris Observantiae priorum temporum sequebantur, fine finaliter maiorem unitatem et uniformitatem efformare inter se satagebant, dum monasteria "Communis Observantiae" magis de servando intra Ordinem proprias traditiones curabant. Tandem ultimo decennio saculi XIX tensiones inter utramque observantiam eo usque duxerunt quod eodem tempore quo variae Congregationes Strictioris Observantiae inter se uniebantur, se insimul a reliquis Cisterciensibus separabant ut Ordinem autonomum efformarent.

16. Processus hic historicus ex quo "Ordo Cisterciensium Reformatorum Beatae Mariae Virginis de Trappa" (deinde "Ordo Cisterciensis Strictioris Observantiae" vel recentius "Ordo Cisterciensis Stictioris Observantiae" appellatus) exortus est diverse a diversis iudicari potest. Nam etiam facta historica indiscussa varias saepe obtinent interpretationes subiectivas. Ideo illa purificatio memoriae a Summo Pontifice Joanne Paulo II exoptata requirit. ut historia huius separationis tamquam pars historiae ecclesiasticae et historiae Ordinis ac familiae Cisterciensis cum oculis fidei respiciatur et recognoscatur. Si enim veritatem historicam cum fiducia in Dei providentia acceptamus, eo usque progredimur ut hos eventus non mere uti causam perditionis valorum antiquorum vel rationem scandali consideremus. Multo magis possumus in eis gratiam videre Dei qui dona Spiritus ad nostra tempora extendens tandem talem creavit diversitatem intra familiam Cisterciensem ad emolumentum totius Ecclesiae.

17. Itaque prompti sumus in eventibus nostrae historiae, qui ad diversitatem immo et separationem duxerunt, profundiorem quendam sensum indagare ad instar eius "felicis culpae" quae in laude Cerei Paschalis omni anno celebratur. Certe enim si tali modo memoriam nostrae historiae purificamus, a tensionibus et praeiudiciis liberati et nostram propriam identitatem confidenter recognoscentes, apti reddimur ut augeatur in nobis spiritualitas communionis quam promovere intendimus.

18. Quaestio de communione in Familia Cisterciensi hodie in magna diversitate viventi, est quoad suam radicem problema unitatis in diversitate, quod Ecclesia quidem in modo universali, Ordo autem noster in modo speciali experitur. Adhaerentes Declarationi Capituli Generalis annorum 1968/69 agnoscimus pluralismum in Ordine nostro iam legitimum esse aspectum ex quo ei divitiae exsurgunt. Sed talis pluralismus tunc tantum potest aestimari ut res valoris positivi, si non solummodo libertati spiritus locum dat, sed etiam stabilitatem institutionum et fidelitatem erga traditionem rite conservat.

5. Qui passus ad maiorem communionem in familia Cisterciensi conducant?

19.

a.) Capitulum Generale censet passus maximi momenti pro promovenda spiritualitate communionis consistere in fovendo illud magnum desiderium quo charisma fundatorum Cistercii nobis semper dari exposcimus. Sicut pro nostris patribus ita et pro nobis charisma Cisterciense est donum Dei quod semper profundius desiderare et in vitae realitatem introducere volumus. Initio millennii tertii epochae Christianae et saeculi decimi post fundationem Cistercii magnopere nobis opus est communem nisum quaerendi cum tota familia Cisterciensi componere quo ad charisma initii tendimus et deprecamur, ut Deus illud et per nos et in nobis ad novos fructus producendos gratis proferre pergat. Quid enim aliud sit anima communionis in familia Cisterciensi quam ignis huius "desiderii novae vitae in sequela Christi quod initia Cistercii tam signiter illustravit?" (Litterae apostolicae Ioannis Pauli II de die 6 Martii 1998 ad Abbatem Cistercii missae)

20.
b) Ex alia vero parte Capitulum Generale in mentem vocat numerum 3. allocutionis Joannis Pauli Papae II ad Abbatem Generalem et Abbatissas coram se praesentes die 26 Septembris anni 1998. In illa enim occasione Summus Pontifex statuit Declarationem Capituli Generalis annorum 1968/69 documentum esse fundamentale nostri Ordinis "clare exprimens quales sint fontes nostrae vitae: Evangelium, magisterium Ecclesiae, traditio monastica, Regula Sancti Benedicti, traditiones Cistercienses, participatio activa in vita Ecclesiae et societatis, actio et inspiratio Spiritus Sancti (nn. 3-11).“ (Cf.L’Osservatore Romano, il 26 Settembre, 1998, p. 5. Acta Curiae Generalis Ordinis Cisterciensis, Commentarium Officiale, Nova Series, n. 42, 1998, pp. 17-18). Revera elenchus fontium nostrae vitae ita iam invenitur in articulo tertio Constitutionum Ordinis qui statuit: "Principia evangelica et theologica vitae Cisterciensis eiusque unio cum Ecclesia, necnon valores fundamentales praeterquam in Regula Sancti Benedicti, Charta Caritatis et Constitutionibus singularum Constitutionum describuntur in Declaratione Capituli Generalis de elementis praecipuis vitae Cisterciensis hodiernae."

21.

c) Porro Capitulum Generale magnopere commendat exemplum Cisterciensium primi temporis. Nam inde ab initio relationes mutuae inter Cistercienses caritate in Christo et amicitia excellebant. Secundum Chartam Caritatis "bonum pacis et caritatis" inter monasteria et abbates erat essentiale pro vita Cisterciensi  (Ch. C. Prior 7,2.,Ch. C. Posterior 13,5). Erat et munus et finis ad quem obtinendum capitula prima abbatum Ordinis serviebant.

22. Censemus hoc munus etiam hodie validum esse. Cum enim homines in amicitia ad invicem tunc solummodo vivere possunt, si et se cognoscunt, incrementum cognitionis mutuae passum constituit essentialem ad promovendam communionem intra familiam Cisterciensem. Primus gradus mutuae cognitionis est aestimatio donorum et valorum fratrum et sororum nostrorum in Familia Cisterciensi. Hoc vero fit mediantibus contactibus mutuis, per varios modos dialogi et informationis quemadmodum etiam expressionibus amicalibus sympathiae, auxilii et solidarietatis. In hoc labore communionis augendae etiam amicitia fruimur eorum, qui intra et ultra limites Ecclesiae catholicae (ex. gr. in contextu lutherano) cum monasteriis nostris coniuncti sunt et patrimonium Cisterciense spiritualiter et culturaliter promovere satagunt.

23.

d) Via quaedam maximi momenti ad contactum et cooperationem conducens inveniri potest in communi studio Patrimonii Cisterciensis. In hac re multus labor cum fructu divite factus est in cursu ultimi centenarii. Multum tamen remanet faciendi. Optimae occasiones pro cognitione mutua et studio communi erant et sunt celebrationes jubilaeorum monasteriorum et patrum nostrorum. Etiam magni momenti est ut discamus cognoscere necessitates et problemata aliorum membrorum familiae, et sic modos auxilii invicem praebendi et solidarietatis mutuae evolvere valeamus.

24.

e) Si sincero animo fundamentis a Capitulo Generali hic expositis innixi observamus signa nostri temporis quae nos ad communionem in familia Cisterciensi promovendam provocant, acceptamus, confidimus quod etiam de nobis Cisterciensibus valebit illud dictum quod liturgia Cenae Domini cum celebratione mandati coniunxit: "Ubi caritas est vera, Deus ibi est."


back to the homepage of the Cistercian Order